monumenta.ch > Victricius > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 6, 4
Qua de re oremus, charissimi, oremus, ut si ascendere nos cumulus prohibet peccatorum, vel ascendentum vestigia osculis arctioribus vaporemus. Isti sunt venerandi, isti sunt sancti, qui morti mortem intulere. Sicut legimus: Qui credit in me, licet moriatur vivit. O quam pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum eius quibus minax plus praestitit persecutor; tortor horruit, risit subditus quaestioni, percussor tremuit, et trementis dexteram moriturus adiuvit; fera noluit, irritavit obiectus, non quia poenam corpoream natura perdiderat, sed quia Salvator tanti praesul certaminis, palmam vibrans, immortalitatis victoriam praetendebat.